interturbatio, -onis, f.
Störung: DONATVS-H ep ed. Garin p.269 (1485) Tantum autem abest ut pice tue Musis obstrepentes tedio atque interturbationi sint, ut falli eos ac decipi plurimum putem qui alias dulciores esse Musas existiment quam picas illas tuas amoenissimas. LVTHER colloq 3814 (1538) Aprilis advenit pastor ecclesiae Subdicensis prope Torgau, conquestus de spectris et interturbatione Sathanae, qui nocturnis tumultibus et fractione vera omnium vasorum domesticorum illum interturbaret. TEXTOR-C Calvin ep 2796 (1558) In tanta vero temporis iactura et studiorum interturbatione. CASSANDER ep p.1090 (1558) ut sine totius coepti negotii interturbatione ante finem huius hebdomadae hinc discedere non possim. ARMINIVS op p.594 sed ordo ille est non impediens interturbationem, sed illam insequens et corrigens.
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() Lexicographica: TLL (1x, CONC. Carth., früher auch LIV. 23,8,7)
|