mesozeugma
mesozeugma, n. – Zeugma, bei dem das Verb (o. die Praeposition) mitten in der Periode steht: GENEBRARD in psalm p.597 Cadunt autem in praepositionem Cum, quae in medio ponitur, per Mesozeugma.
lex.: DECEMBRIO-A pol 7,80,24 Zeugma ... . Hanc figuram grammatici triplicem effinxerunt: protozeugma, mesozeugma, hyperozeugma, uno sermone vel paucis plura comprehendentes. FLACIVS clav II p.172 Zeugma dicunt esse, quando plurimis nominativis unum verbum, aut pluribus membris unum membrum respondet. ... Porro tale verbum si est initio, vocatur Prozeugma: si in medio, dicitur Mesozeugma: si in fine, nominatur Hypozeugma. GRANADA-L rhet p.259 Inter has ergo figuras prima est Adiunctio, quae Graecè Zeugma dicitur ... Fit autem praeposito verbo ... aut postposito ... . Medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat: ut, "formae dignitas aut morbo deflorescit, aut vetustate". Quia verò in his tribus locis verbem illud collocari potest, in principo videlicet, medio, et fine, tres zeugmatis species Graeci fecerunt, nempe Protozeugma, Mesozeugma, et Hyperozeugma, quibus hanc differentiam significarent. BROCENSIS Minerva 4,3 Idem illi inepte diuiserunt zeugma in prozeugma, mesozeugma, hypozeugma, nam semper quocumque modo ponatur uerbum zeugma erit.
Lexicographica: TLL (1x, DIOM. gramm.)

LEMMALISTE GRUPPE: gramm. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, mesozeugma, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 06.11.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.