circumincessio, -onis,
f.
das gegenseitige Innewohnen: DVDITHIVS
ep 264 (
1571) Non tu hic unius trinitatem, non trium unitatem, non idiomatum communicationem, non circumincessiones seu
περιχωρήσεις, non identitates, non relationes, non consubstantialitates, non sexcenta alia hoc genus verborum, et rerum portenta, quae scholae vestrae personant, reperies. ALLEN
sacram p.373 Sed adhuc sublimiorem Theologiam tradit S. Hilarius, conferens hanc arctissimam fidelium cum Christo unionem Sacramentalem
περιχωρήσει ineffabili, hoc est,

immeationi ac mutuae inexistentiae Divinarum personarum, quam Theologi nostri interpretantur Circumincessionem, per quam, uti scriptum reliquit August. lib. 6. de Trinit. ca. ultimo, singula existunt in singulis, et omnia in singulis, et omnia in omnibus, et unum omnia. DANAEVS
comm sent p.337 alius enim erat de aequalitate Personarum divinarum, alius autem de earundem

circuminsessione, vel, ut alii scribere malunt,

immeatione, aut circumincessione locus. RAINOLDS-W
calv p.458 tribus personis inseparabilis
περιχώρησις, vel immanentia, vel inexistentia, vel, ut quidam loquuntur, circumincessio. CALOV
phil p.321 quin statim insequatur quaedam
περιχώρησις et circumincessio, quā actus potentiam perficiat, et perfectius unitorum, id quod indiget perfectione, intimè pervadat. MASTRICHT
theol p.445 Lutherani, in gratiam oralis manducationis in S. Coena, ... unionem personalem fingunt, quae profundissimam duarum naturarum
περιχώρησιν, immanentiam, permeationem, circumincessionem, praesentissimam naturarum praesentiam naturarumque communicationem, ut loqui amant, implicet.