lutina, -ae,
f.
Laute, Saiteninstrument: PIRCKHEIMER
vita p.142 Maxime uero musicae in eo admirabantur peritiam ac praecipue organorum ac lutinarum - ut nunc appellant - tangendorum dexteritatem. COCHLAEVS
tetrach 1,10

Testudo quidem, vulgo lutina dicitur quae collum habet oblongum, certis interstitiis digestum, ventrem vero tumore quodam deorsum quammaxime concauum supra quem chordae affixae, per collum protenduntur subiectis quibusdam clauulis. EMSER
miss sig.D2
r Novus iste Dionysius non ... aequo animo ferre potest, ut ulla dei creatura in Laudem auctoris sui resonet: cum musicum ipsius instrumentum - quam Lutinam vulgo vocant - inter monialium amplexus et tripudia singulis fere noctibus diabolo perstrepat. ZWINGLI
op III fo.227
v (
1529) Nablum enim - quantum ipse coniectura adsequor - Chelis est: quam Germanicolatine, hoc est barbare, Lutinam vocamus; quaeque alio vocabulo Barbiton dicitur.