prosopoleptes
prosopoleptes, -ae, m. – der den Rang eines Menschen unfair berücksichtigt: EPISCOPIVS op p.30 prout ex verbis Iacobi, quibus per μίμησιν quandam prosopoleptarum oratio, exprimitur videre est. VORSTIVS-C tract p.100 Utrumque autem Deus facere solet absque personarum acceptione, quippe quae incorruptae iustitiae contraria est. Tametsi enim pro dominica potestate sua, non modó beneficia sua inaequaliter distribuit, sed etiam peccatores diversimode tractat: non tamen idcirco prosopoleptes videri debet, quippe qui ad externas hominum conditiones in iudicando nunquam respiciat. TVRRETTINVS inst II p.788 Cùm προσωποληψία habeat tantùm locum in debitis, et in iudicialibus, non verò in gratuitis; non potest dici προσωπολήπτης, qui praemium dat sine meritis, et qui dat maiora praemia minoribus operibus. Aliàs Paterfamilias verè fuisset prosopoleptes, qui minus laborantibus in vinea eandem mercedem solvit cum aliis, qui per totam diem laboraverant
gr.: LVTHER op 42 p.639 Deus non sit προσωπολήπτης, qui inter homines discernat, sed quod omnis in omni gente, qui ipsum metuit et iustitiam facit, sit ei acceptus. PAREVS-Dav in Rom p.119 Alioqui Deus foret προσωπολήπτης, acceptator personarum. ZANCHIVS-H nat p.498 quod consequeretur, Deum esse προσωπολήπτην et iniustum.
Lexicographica: TLL 0, LSJ

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, prosopoleptes, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.08.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.