acceptator, -oris, m.
1) der annimmt: MARVLVS inst praef ut munusculum hoc meum non tam donatore quam acceptatore (acceptore var. l.) dignum esse uideatur. VOLANVS Socinus ep II p.391 ('Volanus Partic. 17. pag. 105') si sanguis Filii Dei in odorem bonae fragrantiae Deo oblatus ipsum nobis propitium non redderet, et non amplius iustum iudicem operum, sed clementem obedientiae Filii sui acceptatorem efficeret. 2) der beachtet: CHYTRAEVS-D in gen p.523 Postremò, ut agnoscamus devm, cum sit iustus, verè aequalem esse erga omnes aequaliter se habentes, iuxta unam normam quam proposuit, nec acceptatorem esse personarum. PAREVS-Dav in Rom p.119 Deus utrosque pariter puniet pariter peccantes, sive legem habeant sive non: quoniam quicunque peccant, digni sunt morte, sive peccent sine lege, sive cum lege: Alioqui Deus foret προσωπολήπτης, acceptator personarum. EPISCOPIVS op p.327 personarum sive facierum acceptatoris, qui qualitates aut circumstantias eorum qui in iudicium veniunt, quae ad rationem iuris aut iniuriae nullum momentum habent, respicit.
Lexicographica: TLL*
|