antiparastasis, -is, f.
Erwiderung (Zugeständnis eines Argument des Gegners, das aber gegenteilig interpretiert wird): BARBARO-H min. ep 108 (II p.28) (1488) Hoc per antiparastasin, quam Trapessuntius inepte nescio quemadmodum, nos per concessionem vocemus, nisi tu confessoriam desideras ut negativae quasi ex altera parte respondeat. BVONAMICI mot p.608 primò per antiparastasin aliquid sine caussa fieri concedens: nam quod per accidens est, verè non est: a vnde caussa per accidens caussa non est. MICRAELIVS lex p.138 Antiparastasis apud oratores confessio cum majore inficiatione conjuncta: ut Rabirius non occidit Saturnium. Si occidisset, praemium ei ob seditiosum civem e medio sublatum deberetur. Philosophi κατ᾿ ἀντιπαράστασιν dicuntur solvere argumentum, cum per instantiam similis absurdi argumentum adversarii excipiunt.
gr., ἀντιπαράστασις: LVTHER op 40,2 p.546 Perdurandum est, et erunt sibi ipsis Prophetae, ut vere simus ipsis perturbatores et eversores regnorum, non effective, sed per ἀντιπαράστασιν, quoniam enim ipsi verbum, quod nos docemus, persequuntur, fiet, ut impingant, et sibi ipsis accersent iudicium, ut pereant, sicut Iudeis quoque accidit cum Christo (aber LVTHER op III p.435 ἀντιπαρίστασιν). BVONAMICI mot p.736 Sed cùm ex materiae gradibus potestas materiae varietur, et de remota et propinqua iudicium ex hoc ordine graduum fiat, perspicuum est non eandem esse materiam vtriusque proximam; à proxima verò species determinari solet, vt si homo producatur ex aliis gradibus materiae praecedentibus est planta, aut animal, ex vltima homo. Ad vltimum duplex exitus succurrit. nimirum per ἔνστασιν; ... Aut etiam per ἀντιπαράστασιν, concedendo haec per plus minusúe differre. Lexicographica: TLL 0, LSJ
|