antiperistasis (-par-), -is, f.
gegensätzliche Entwicklung: PEROTTI ccopiae 6,99 A frigore igitur occupata terrae superficie calor omnis per naturae contrarietatem, quae Graece antiparistasis dicitur, in interiora se condens calefacta terrae humiditate radices germinum atque plantarum humore replet. FRACASTORO sympath 9 (De Antipathia contrariorum et quomodo se mutuo pellant) Sicut autem sese similia trahunt propter conservationem, ita dissimilia et contraria propter eundem finem sese mutuo pellunt, et fugant. quod in antiparistasi multorum patet, in plantis autem et animalibus manifestissimum est. == sympath 24 Interdum tamen impetus fulminis in ima inclinat, verum ubi antiparistasim invenit aut frangitur, aut et repellitur, dictum est enim supra contrariorum species fugare contraria. ARETIVS probl p.789 Formam somni expressit Aristoteles una dictione, cum appellaret Antiperistasin. Nam reciproco motu tandem fieri Somnum dicere voluit: ascendunt fumi in caput, unde frigiditate cerebri repercutiuntur, hinc redeuntes ad cor obstruunt sensuum organa. BVONAMICI mot p.791 Tertiò videtur in antiperistasi qualitas ab internis principiis intendi: nam calor hyeme qui in viscera terrae se recepit; ex seipso amplificatur, et intenditur. SVAREZ gen corr 4,2 fol.128v Sed quia hoc non sufficit ad tantam frigiditatem mediae regionis aeris, addi solet antiparistasis, quam multi explicant communi modo, supra improbato. Et sane difficile habet locum antiparistasis, quia hic non sunt vapores frigidi, qui ascendunt ad frigefaciendam illam. MAGRI hierolex p.252 Igitur pisces semper migrant
![]() ![]() ![]() Lexicographica: TLL 0, LSJ;
LATHAM
|