spingarda, sphingarda, springarda
sp(h)(r)ingarda, -ae, f. – eine Art Geschütz: TAGLIACOTIVS ep Capistr p.369 (1461) Illic pixides, scopetas et spingardas numerare nemo potuisset, nec bombardas maximas. BIONDO-G archiv Vat p.67 (1470c) minores bombardas, quas cerbottanas vocant, et spingardas ac schiopetos et eiusmodi alia bellica instrumenta. ANON diarium Parm p.30 ordinatis secrete suis aciebus optime armatis, ac spingardis et bombardelis infinitis. MVENZER-H Hisp p.87 Item missilia, clipeas, thoraces, mortarios, springardas, arcus, lanceas, et omnia optime facta et in maxima copia. BENEDETTI diar 2,21 p.152 minora quoque tormenta his alia plura erant, quas sphingardas vocant ob similitudinem, puto, appellatas. BVRCHARD diar III p.247 (1503) aliam carettam non potuerunt capere, quia spingarde fuerunt tracte de castro contra gentes ducis que aufugerunt. GIOVIO elog p.341 Spingardas enim ita vocabant minora tormenta tricubitalis longitudinis, quae glandem pruni maioris magnitudine violenter effunderent. LONICER-Ph chron I p.318 Scloppis, spingardis, zarbathanis, fundis, sagittis, dies noctesque muros, hominesque nostros vexabant, mactabantque.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, spingarda, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 16.07.06 08.06.09 09.06.11 13.11.12 27.08.14 03.11.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.