sclopetus, -i,
m.
o. sclopeta, -ae,
f.
Feuerwaffe: TAGLIACOTIVS
ep Capistr p.369 (
1461) Illic pixides, scopetas et

spingardas numerare nemo potuisset, nec bombardas maximas. ==
ep Capistr p.372 Resonant maximi strepitus, scopettae et pixides utrinque exploduntur. BVSSI
praef 9 (
1470) Res militaris nonne est evecta magnopere bombardis pyxidibusque et id genus multis, quas a sonitu sclopetros, aut

zarbatanas, aut aliter rustice appellant. BIONDO-G
archiv Vat p.67 (
1470c) minores bombardas, quas

cerbottanas vocant, et

spingardas ac schiopetos et eiusmodi alia bellica instrumenta. ANON
diarium Parm p.23 Dixitque etiam, quod in uno ictu unius schiopeti faceret pluvere arma et nasci ex terra in civitate Parme. BARLETIVS
Scodr fol.249
v Est autem sclopus, quem vulgo nunc sclopetum appellamus, tormenti genus persimile bombardae, ex ferro ut plurimum confectus: cui a crepitu et sono quem edit, nomen impositum fuit: qui breui admodum ambitu et superficie contentus, ad tormentum bombardae in longum productus atque extensus, glandulam plumbeam seu pilulam paruulam admodum, puluere quodam ex rebus ad fouendum ignem idoneis confecto, vnius hominis opere iniectam atque calcatam, igni adhibito proijcit atque contorquet, et ictum lethalem infligit. TVBERO
comm p.337 Nempe contra Hungari nullum ne in urbe ... tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, ... praeter aliquot

pilularias, sclopetos uulgo uocant, a quibus incidentibus telis Turcae obiectis ligneis munitionibus facile tegebantur. NIGER-F Bass.
Turc sig. E6
v ibi demum omnes aereae machinae, additis etiam paruulis quas

ianizari ferebant - scopietos eas uocant - globulos suos emisere. ESTIVS
mart p.52 (
1603) Tum ori eius sclopetum - vulgò

pistoletum vocant - sphaerula ac pulvere sulfureo instructum opponunt, velut continuò explosuri.

lex.: MAMERANVS
catal sig. B6
r Ineptè et ridicule quicunque aliter, uel scopietas, uel scopetas, uel sclopos, uel sclopetas, sicuti quidam docti eas uocant, ne barbarè loqui uideantur, interim tamen et ineptè et impropriè loquuntur.