clepsammidion (-ium), -i, n.
Sanduhr: ERASMVS ep 2711 (1532) Iam videmus quosdam non clepsydris, sed clepsammidiis metiri conuiuium. ADAM vitae I p.276 Omnes autem actiones suas tam stricte ad clepsammidium reuocauerat. WEINREICH aerar p.721 Clepsammidion. Sanduhr. Geminum vitrum, artifici sub pollice factum, lignoque inclusum tereti, circumque columnis distinctum exiguis, fundoque capacius imo ac supero: in medio cervix utriusque tenaci aptatur cera, et nondum coit aequa sub unum. Pars supera in reliquam tenues devolvit arenas, metiturque horae labenti pulvere tempus, lumina quem parvo ferrata foramine mittit. BEECKMAN diar III p.199 Multo enim certius per talem chordam quam per eorum clepsammidia, tempus quo tantum funis remissum est, observabitur; quae clepsammidia multis erroribus sunt obnoxia, nostrum vero instrumentum nullis. MASEN spec ver p.211 horae. Tres virgunculae lepidae ad caeli fores excubandi servant vices. Prima est Aurora veste rubicunda, clepsammidion, quod fluere incipiat, tenens.
![]() |