peregrinitas, -atis, f.
Fremdheit, Fremdartigkeit: POLIZIANO misc 10,14 Contra haec nocturna Cotyttia scripsisse Eupolin Baptas putamus, sed et alios comicos, interque eos Aristophanem quoque uidemus, totum hoc genus peruigiliorum et peregrinitatis exagitasse (darauf bezieht sich BARBARO-H min. coroll. 330 Orpheus et Peleus peregrinitatis in comoedia arguuntur). == castig I 2,46,4 Nec solum hoc, sed si aditus quoque ad eas pateret aliquis, tamen immanitas naturae ac peregrinitas abunde subduceret summoveretque nobis eas. ERASMVS ep 181 (1504) peregrinitate sermonis Hebraici deterritus. MVRET-MA or II 14 Quamquam enim nuda et perspicua oratio delectat, interdum tamen in scribendo certi cuiusdam generis laudatur obscuritas, quae orationem a vulgari loquendi consuetudine abducens, ex ipsa peregrinitate dignitatem ei maiestatemque conciliat. VIVE op ed. Majans II p.140 (1532) Est enim peregrinitas quaedam usitata, est grata, est tolerabilis; ut quaedam phrases Graecae Latinitati admistae, vel Latinae Hispano sermoni, aut Gallico. Est peregrinitas barbara et importuna, ut quum pejora melioribus miscentur, vel alienissima conjunguntur, velut quum Latinissat Graecus, vel Hispanissat, aut Gallicissat Latinus, aut quum Hebraismus in Latinitatem infertur, vel
![]() Lexicographica: TLL
|