battologia, -ae, f.
Gerede, Geschwätz: HVMMELBERG-M ep p.34 H.² (1516) Ignoscito battologiae, alias breuior ero. ERASMVS coll 49 Nam vetat Evangelium battologiam eadem iterantem. == ep 1153 (1520) ne commemorem interim stultissimam battologiam nouorum ac veterum, ad quam plerique risum tenere non potuerunt. LVTHER capt Babyl p.564 abunde suo sacramento se satisfacere putat, si battologiam legendarum precum emurmuret et missas celebret. LEFEVRE in evang fol.29v Illud, multum loqui, magis sonat praecipitanter loqui, nunc ob praecipitationem resumendo quaedam, nunc quaedam intercipiendo: quod vicium, Graeci battologian vocant. CALVIN op 9 p.262 Quis non putet doctum esse hominem, quando battologias crepare potest? HEMMINGSEN ench p.258 batthologia sine fide, boatus templici. GIBBONS conc fol.306r Tantùm longa texitur et verbosa battologia, nullius verè momenti, sed artificiosè composita.
gr.: ERASMVS ad 2,1,92 Battologia. Laconismus. Βαττολογία, Graecis multiloquium vocatur, à Batto quopiam inepto Poeta, qui hymnos quosdam conscripsit prolixos, in quibus eadem crebrius iterabantur. Lexicographica: TLL 0
|