intranquillitas
intranquillitas, -atis, f. – Unruhe: CVSA serm 116 Et rationalis spiritus, qui non est cum Jesu unitus Sancto Spiritui, est in intranquillitate. GRVENPECK hist p.95 post remotas mensas tota affluxit turbulentissima curia regis in faciem, qua intranquillitate mediam usque in noctem perducta ... breuem admodum quietem adeptus est. ERASMVS ep 1590 (1525) Obest, scio, hec temporum intranquilitas, que dum in vna prouinciarum cessat, apud alias inicyatur. LAMBERT in Am fol.71r quia ad animi beatitudinem et pacem, quae est à spiritu Dei, nemo pervenit, praeter eum, qui se absque illo in Aquilone impietatis et animi crudeli intranquillitate, esse agnoverit. == in Am fol.134v In caelo enim, quasi erat intranquillitas, dum nemo in Dei gloriam intrare valebat. SARCERIVS in Marc p.226 'ire in gehennam': Periphrasis perpetuae irrequietudinis et intranquillitatis conscientiarum.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, intranquillitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.10.06 25.09.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.