lecanomantia, -ae,
f.
das Wahrsagen aus einem Becken: TORTELLI
Psellos daem p.168 Sicut autem est

aeromantia quaedam et

phialomantia, sic et lecanomantia; Assyriis nimium sapientibus denominata est a pelvi subiecta et divinatorio latice repleta, daemonas ad concava pronos propria designante figura. BARBARO-H min.
castig I 30,4 Quam
magicae partem vero pelvibus exerceant, lecanomantiam Graeci vocant. BEROALDO mai.
comm Apul praef fol.1
r Et est lecanomantia, quae ex peluibus diuina promittit, quas graeci Lecanas uocant. ... Psellus quoque libro de demonibus tradit lecanomantiam apud Assyrios frequentatam. CRINITVS
disc 6,11 quae a Michaële Psello de natura et viribus daemonum ex Marci disciplinis referuntur: "Fit etiam, inquit, vaticinatio per pelvim quae Lecanomantia dicitur, qua et rustici saepe utuntur ...". TEXTOR-I
offic II p.78 Lecanomantia
divinatio per peluim, in qua aqua mouebatur a daemone, et uox tenuis index futuri reddebatur. GIRALDI-LG
hist 7 p.314 de ea diuinatione ..., quae per uasculum etiam hodie a superstitiosis fiat, qualis Lecanomantia et

Coscinomantia. GVAZZO
comp 1,2 p.10 Lecanomantia est, quae fit peluibus, quas Graeci lecanas vocant. ... Hodie Turcae ea utuntur, nam in peluim aqua plenam iniiciunt praeciosos lapides, auri, argentique laminas cum variis characteribus, et tunc responsum ex peluis fundo auditur.

gr.: MEISNER
phil II p.566
Λεκανομαντεία - à
λεκανη, id est, pelvis - quā in pelvim aquā repletam imponebantur aureae et argenteae laminae, lapidesque pretiosi, characteribus certis signati, et postquam consueta erant verba pronunciata, quibus daemon advocabatur, proferebatur quaestio. CALOV
syst I p.299
Λεκανομαντεία cum ex pelvi et aquā reddebantur per sibilum responsa.