constituibilis
constituibilis, -e – zusammensetzbar: POMPONAZZI frg anim 7 (1515) Est enim vera ratio Averrois de subiecto constituto per talem formam, non de subiecto constituibili. Verbi gratia: Anima corpori unita intelligit, non tamen corpus intelligit per se sumptum corpus, ut est per animam constituibile. ... Similiter caelum, quod est constitutum per intelligentiam, seclusa intelligentia non intelligit, sed bene totum compositum ex intelligentia et orbe intelligit. Et ista propositio est vera de constituto, non constituibili. BRVNO immens p.324 (1591) Sic etiam semper motus subiecta laterent, | Ni vere immotum sit constituibile quiddam, | Cuius ad aspectum mundi distinguere motus | Apprime valeas. == lamp stat p.131 (1591) 'Demogorgon est prima ratio, qua natura absoluta et per se sibi sufficiens convertitur ad universum constituibile'; virtute enim relationis seu habitudinis quam refert, quae est animadversio quaedam ad extrinsecus constituendum, omnia quae sunt habent esse et existentiam.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, constituibilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.11.22

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.