copulabilis, -e
verbindbar: FERRER pron 5,42,2 (1477) Non enim bene dicitur 'aquilae uolauerunt, haec ab oriente et illa ab occidente', quia determinationes quae sequuntur, partim suppositum, partim appositum, non sunt alicui uoci copulabiles. ZABARELLA-I nat p.1204 (1589) necesse est ut vel sit ... aliqua alia illis inferior forma quae vel Angelus, vel Daemon, vel Intelligentia appellanda esse dicatur, et sit hominis propria, et ad perficiendam humanam mentem peculiariter applicata, et illi copulabilis ut forma iungitur materiae. SALINAS mus 520 p.273 (1577) habet autem, vt Diuus Augustinus ait, congruos et copulabiles paeones omnes, praeter secundum. == mus 6,21 p.370 ratio nanque certissima est, cum sibi copulantur, qui inter se sunt copulabiles pedes, eas partes debere in fine subiungi. WENDELIN theol p.801 (1634) Ut legitimus sit consensus, observatis conditionibus hominum in coniugio copulabilium, praeter viri et feminae consensum, requiritur quoque consensus parentum.
Lexicographica: TLL 0, FORCELLINI (1x, AVG. mus.)
|