asotice,
adv.
1) in einer fremden Sprache: LVTHER
conf Latom p.118 visus tibi pulchre locutus, cum obscurissime et, ut Nehemias dicit, Asotice loquaris et linguis populi et populi, iam dudum oblitus linguae sanctae et paternae.
2) sorglos, im Luxus: SACHEVS-C
Olahus-N ep p.537 (
1534) Nam ut verbo dicam uno omnia, hic non nisi genialiter, asotice et bachice viuitur, rarissima sunt sacra Mineruae.

lex.:
cf. Antonius Paduanus
In conversione Beati Pauli 7 De quibus, secundo Esdrae XIII, Nehemias dicit: "Vidi Iudaeos, ducentes uxores Moabitidas. Et filii eorum loquebantur azotice, et nesciebant loqui iudaice" (
2 Esd 13, 23-24). ... Azotus incendium vel ignis interpretatur. Sic hodie multi christiani et religiosi ducunt uxores, idest mundi vanitates, a diabolo genitas, ex quibus progenerant filios, idest opera, quae nesciunt loqui iudaice, idest Deum laudare, sed tantum azotice, idest incendium gulae et luxuriae et ignem avaritiae.