pompifex
pompifex, -icis, m. – der pompöse Auftritte macht (Wortspiel mit pontifex): – 1) allgemein: VANNIVS Blaurer ep 54 (1523) Faber e Roma venit totus Romanus; is tueri se iactat summi pompificis sedem polliceturque statim se eliminaturum heresim Lutheranam. MEISNER phil III sig.d4r Uti verò regna mundi ad se trahere; sic ex illis varias opes corradere, et paulatim ista expilare optimè novit Romanus Pompifex. – 2) explizites Zitat aus Bernaldus Constantiensis (De Berengarii Haeresiarchae Damnatione Multiplici Bernaldi Tractatus (1088), PL 148, 1456B Leonem papam non pontificem, sed pompificem et pulpificem appellavit): FISHER op p.760 (1527) Nam Leonem nonum, qui Vercellensi concilio Berengarium, et fautores eius, anathemate perpetuo, nisi resipiscerent, damnavit, non pontificem, sed pompificem atque pulpificem summum appellavit. ALLEN sacram p.338 ut istos non tam Pontifices, quàm pompifices et pulpifices scurrilis haereticus appellandos diceret. BELLARMINO disp I,1 p.592 huius sedis Pontificem Berengarius Pompificem atque Pulpificem vocitabat. DVVALLIVS pot p.15 quin Apostolicam sedem ... cum Berengario non Pontificem, sed pompificem, et Papas non Petri, sed Neronis successores appellet. GOMARVS op III p.185 Quid enim Berengarius à vero alienum protulit? an quod Pontifices vocavit Pompifices? At considera quaeso paulisper triplicem Papae coronam, vestium splendorem, universam pompam et fastum plusquam Persicum; quid aliud inde iudicabis? MEISNER phil II p.36 ille nimirum sive Pontifex, sive Pompifex, uti Berengarius vocavit.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, pompifex, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.09.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.