succenturiator
succenturiator, -oris, m. – 1) der Miglieder für eine (Wahl)Zenturie substituiert: BIONDO Roma triumph p.77 Et suos quaeque tribus habuit diremptores, multitudinem in centurias diuidentes, succenturiatoresque, quos dicit Festus explendae centuriae causa aliquos qui forte non adessent suppleuisse. RHENANVS ep 59 (1516) At in centuriatis a centuriatoribus congregata multitudo per diremptores, quos et dirimitores alicubi vocatos legi, in classeis quinque separabantur ... additis per succenturiatores id nomen indicat, etiamsi non explicuisset Festus, si qui forte non adessent explendae centuriae causa. – 2) (allgemein) Helfer, Unterstützer: DANAEVS comm sent sig.*i8v Valdoni statim plures, ita eos impellente Spiritu sancto, sese adiunxerunt, atque in tam honesto pro Dei veritate certamine succenturiatores accesserunt. ANDREWES opusc p.170 Quis illi succenturiator fuit, qui in scripta retulit Octo partes esse familiae. HEINSIVS-N ep syll II p.669 (1672) Habebis vel sic me studiis tuis vigiliisque bono publico praeclare consulentibus succenturiatorem haud malignum MASTRICHT theol p.1060 Ioh. Forsterus Augustanus, Theologus Wittebergensis, Reformator Hennebergensium, Lutheri in versione Bibliorum Succenturiator industrius.
Lexicographica: GEORGES 0

Mit Beitrag von F. Muecke.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, succenturiator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.07.13

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.