nascibilitas
nascibilitas, -atis, f. – Zustand dessen, der geboren werden kann: SIMLER-Ios aet fil fol.180v Addam his Damasceni sententiam qui ... scribit, Deum unum esse ..., cognosci et esse in tribus hypostasibus, Patre, Filio et Spiritu sancto, qui per omnia unum sint praeter innascibilitatem nascibilitatem et processionem. SALMERO comm IX p.487 Nec enim alias voluntas Filii haberet, prout in Filio est, productionem aequalem suae fecunditati, nisi Spiritum produceret, in quo producendo similior Patri Filius evadit, et ab eo sola nascibilitate differens: sicut Spiritus à se non producto, non esset Patri in producendo similis, et ab ipso non solùm nascibilitate, sed etiam activa spiratione differret. GERHARD-J loc theol I p.496 Atque ita qui semper est Filius, nascibilitatis proprietate ac veritate Filius est eius solius, qui genuit. PETAVIVS theol dogm I p.53 non minus consentaneum sit, geniti proprietatem, sive nascibilitatem, ipsammet esse Dei subssantiam.
Lexicographica: TLL (2x, GENNAD., ISAAC); ma. (THOMAS AQUINAS)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, nascibilitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.07.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.