martialis, -e
kriegerisch: FRVLOVISI vita Henrici V p.4 (ca. 1438) Musicis delectabatur, veneria et martialia mediocriter secutus. PICCOLOMINI ep III-1 5 (1451) Dionysos armavit eos Graecos armis martialibus et ad usum vite cultioris erexit. BONFINI dec 4,6,106 (1497) Cum adhuc armati Martiales choreas agerent. BRASK ep 11 (1523) Adeo strepent hic arma et martiales tumultus, quod ad alia animum conuertere non licet. CAMPANELLA synt p. 52 (1632) quas ad disputandum in concilio generali de vera fide, depositis armis martialibus, quae sunt bestiarum, et grammaticalibus sophistarum, per spiritualia, iuxta divinam, non humanam modo logicam, compello. WIDL carm p.4 (1674) Quantus resultat, dum medias tubas, | Et Martiali cornua spiritu | Inflata cantat, turgidosque Impavido lituos fragore; | Cum bellicosos agglomerat viros, | Et eruditis fulminat ictibus. AVANCINI dram III p.353 (1680) Est martiali spiritu, ingenio celer, | Manuque promptus, arte bellandi inclitus. CANTEMIRIVS Othman 2,2,13 (1717) Ita per fratricidium ablato Imperii aemulo, republicaque constituta, prorumpunt, quae hucusque delituerant, Martiales spiritus, eique consilium iniiciunt e Christianorum Principum exuviis suam augere dominationem. BESCHI kurral cap. 78 tit Spiritus martialis.
![]() Lexicographica: GEORGES Martialis 0
|