|
adornator, -oris, m.
der anordnet, in Ordnung bringt, durchführt: BVDAEVS contempt p.101 (1520) Accedit huic culpae uel arrepit potius ueterator ille Stygius, errorum nostrorum architectus et adornator, rerum quamlibet compositarum interturbator, quamuis fixarum legum
labefactator, qui ... e sublimi deturbatus est in tartarumque deiectus. == ep I p.355A qui tantorum tumultuum bellique cisalpini ac transalpini architectus esse creditur et adornator. CANTIVNCVLA-C ep ed. R. 22 p.59 (1531) nisi vehementer veritus essem, ne Custinei nostri scripturam, qualem in schaeda vides, legere non possent tiporum adornatores. CAPITO hex p.139 (1539) Sic idem reliquorum dierum operibus, à patre per verbum eius existentibus, perfector, servator, adornator, et ad universi usum dispensator perpetuo succedit spiritus sanctus. QVICCHEBERG inscr sig.H3r (1565) bibliothecarum adornatores et locupletatores. BORELIUS-G inv telesc p.37 (1655) Quibus ego seu primis Middelburgensibus, seu adornatoribus, per hanc meam Epistolam nihil quicquam detractum iri volo.
Lexicographica: TLL 0;
DVCANGE ('aurifex')
|