incongruitas
incongruitas, -atis, f. – Unstimmigkeit: SALVTATI lab Herc 1,11,7 p.55 Unde sermo simpliciter elegans ... licet artis grammatice preceptis regulatus incongruitatem aliquam constructionis aut vocis non contraxerit, non potest ... citra beneplacitum materie delectare. FICINO comm conv 5,5 Verum naturali et oculta quadam incongruitate vel congruitate fit ut forma rei exterior, imagine sua eiusdem rei formam in animo pictam pulsans, dissonet aut consonet atque oculta hac offensione vel blanditie motus animus rem ipsam aut oderit aut amet. GRASSI-P diar Iulius II p.154 (1507) ne in hoc etiam esset contentio, et incongruitas, feci quod Oratores Regis Franciae, et Ducis Sabaudiae ... essent post Legatum sequentes immediate Cardinales ante Praelatos. FABRI-F Suevia p.159 Et multa talia catholica et varia loquebatur ille Svitensis; nam prudentes eorum bene incongruitatem illam intelligunt et tamen rem, sicut eam invenerunt, conservant. LESSIVS grat p.263 Incredibile enim est, si absque consideratione congruitatis, vel incongruitatis, detur pro occasione oblata, non aliquando accidat esse congruam gratiam.
Lexicographica: TLL (RVSTIC, EPIST. pontif., PRISC.); LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, incongruitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 21.03.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.