liliatus
liliatus, -a, -um – 1) mit der Lilie (als Abzeichen, Wappen) versehen: PICCOLOMINI comm 3-4 3,38,2 Qui facto silentio Francorum, quos appellavit 'liliatos', egregia pro religione facinora, et quot in Apostolicam Sedem beneficia contulissent, longa oratione narravit. MALLEOLVS-P Wimpfeling ep 284 (1511) Faxit deus optimus maximus, ut aquila nostra circumspectissima oculatissimaque ipsa e summo culmine - perinde ut liliatus princeps - eripiat conservetque. SCALA script var p.223 Tu vero, Dux, cape iam cum bellatore equo et picturatis liliatis faleris atque argentea galea liliata quadratum liliatum vexillum. GIOVIO elog p.436 sub Petro Montano, Florentinis copiis praefecto, aliquot menstrua stipendia triginta liliatis denariis fecit. CAMDEN Brit p.352 In cuius victoriae monumentum Howardorum familiae concessum est ut in media area illa argentea transversa - bendam vocant - quae in ipsorum clypeo gentilio cernitur, scutum aureum interponeret cum dimidiato leone rubro, sagitta ora transfixo, intra eiusdem coloris limbum duplicem utrinque liliatum, quod proxime ad Scotorum regum insignia accedit. – 2) (allgemein) Lilien tragend: SANGRINVS AASS Apr II p.470 Ut post fatum inter liliata Angelorum et Virginum agmina, inter purpureas Martyrum rosas, cum vernantibus Confessorum violis ... in aevum Agno assistamus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, liliatus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.09.10 11.05.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.