menestra (min-), -ae, f., o. menestrum, -i, n.
minestra, ital. Suppe: BVRCHARD diar ed. Th. I p.59 (1484) Alia autem, videlicet minestras, carnes sive pisces recentes et similia extra dedimus custodibus predictis. EP obsc vir II 19 p.126 semper nihil comedo nisi salatum et cepe et allium, et aliquando unum menestrum de fabis vel herbis vel spinaciam more Italico. ERASMVS ad 5,1,16 M. Tullius ... Tyrotarichi meminit, ceu plebei condimenti. Id erat jus è caeso confectum, quod et hodie Itali vocant menestram (vgl. dazu IVNIVS nom p.99 tyrotarichvs Ciceroni edulium e conditis carnibus et caseo. τυροτάριχος. huiusmodi cibarij genus appellare videntur Itali Maccheroni et cascioncelli, perperam enim Erasmus pro iure e caseo confecto, quod menestram Itala gens vocat exponere videtur). LESSIVS hygiasticon p.87 Cùm enim anteà mensura cibi diurni totius, nimirum panis, vitelli ovi, carnis et minestrae esset unciarum 12. exactè pensata, auxi adiectis 2. unciis ad 14.
Lexicographica: TLL 0
|