recognitor
recognitor, -oris, m. – 1) (generell) der kontrolliert: ALBERTI aedif 6,10 quin et locis aliquibus ne leuigatas quidem tabulas apponebant: quod eo uix curiosissimi recognitores inspectaturi essent. – 2) der die Richtigkeit eines Textes kontrolliert: BVSSI praef 11 (1470) Non enim errorum imputamus recognitori ipsi emissorum ante nos codicum, sed depravatis exemplaribus, culpam. RHENANVS ep 48 (1515) Seneca duobus praelis excuditur. vellem exemplar esse castigatius et recognitorem paulo diligentiorem. ERASMVS ep 456 (1516) Atqui Stapulensis non paulo plus ausus est quam ego. Ille suam interpretationem veteri opposuit, ... ; ego recognitorem modo professus locos aliquot aut corrigo aut explico. LASCO-I min. Calvin ep (1555) unanimi symmystarum omnium in coetu publico consilio constituebatur ne recognitus ille Catechismus invulgaretur, priusquam ad me mitteretur meaque de illo sententia haberetur. Ibi vero recognitor ille moras nectere quominus ad me mitteretur. ESTIVS in ep Paul II p.899 Mirum et illud, quod Marianus Victorius novus Hieronymi operum recognitor et scholiastes, eam praefationem non restituerit. – 3) der die öffentliche o. kirchliche Verwaltung kontrolliert: CONTARINI-G op p.321 Recensiti à nobis sunt omnes ferè magistratus, quibus, veluti coronam et apicem maiores nostri imposuere eos, quos Vernaculo vocabulo à Graeca appellatione deducto syndicos dicere consuevimus. nos eos appellamus recognitores, novo fortasse nomine, sed satis idoneo ad idem munus explicandum.
Lexicographica: GEORGES 0; DVCANGE*, LATHAM*

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, recognitor, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.11.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.