desperanter, adv.
verzweifelnd: BENVENVTO comm Dante purg 13,118-123 Audivi, quod ista maledicta mulier erat ita infuriata mente, quod conceperat et praedixerat se praecipitaturam desperanter de fenestra si senenses fuissent illa vice victores. OECOLAMPADIVS in Iob p.77 Unde licet interficiat, licet etiam haec atque alia de meae vitae statu loquar propemodum desperanter. HARPSFIELD dial p.750 cum Evangelici pro nullo defuncto; Catholici vero pro illis, qui non desperanter moriuntur, orent. QVENSTEDT theol I p.37 Infallibilitas Papae in se prorsus improbabilis est, toti antiquitati ignota, ... tandem autem superiori seculo caeteris erroribus et superstitionibus à Pontificiis, sive in cumulum, sive animosè, sive desperanter addita.
Lexicographica: TLL (3x, CIC., AVG., CASSSIOD.)
|