N L W E X C E R P T A | |
obuerbero, -are, -aui
HVTTEN ep 91 (1518) Quod ubi fiet, tum vereor ne tu in sinum interim rideas et pro ludo ducas mihi alapas infligi, os obverberari, dentes excuti. MORLINI nov p.68 vir, vocatis duobus novitiis sua e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates ejus identidem obverberavit. LVTHER op VII fol.36r ubi coram Hanna pontifice alapa in maxillam caeditur, nec tamen alteram quoque obverberandam caedenti servo obvertit. FRISCHLIN praef p.125 (1588) illo Homero saepe ad fastidium et nauseam loquace, et inani nonnunquam garrulitate, multisque otiosis ταυτολογίαις, hominum aures obverberante. Lexicographica: TLL (APVL., PS.AMBR., IVLIAN.)
|