prolificus
prolificus, -a, -um – fruchtbar: SALVTATI lab Herc p.542 Ullmann cum ... ab eo corde cetera procedant membra quoniam virtutem formativam prolificum semen a corde suscipiat generantis. == ep 9,3 (1392-4) cave Venerem damnes, que generationis est domina, ne ... tanquam amori contrarius, qui ab ipso coniunctionem illam delectabilem et prolificam arceas, castrationi, quo de te cesset omnis omnino suspitio, condemneris. PICO-G adv astrol II p.406 Quid enim illi cum primo vere? cuius nullus calor est genitalis humorque prolificus cum torrida Martis siccitate nihil participat. == adv astrol II p.446 cum in aqueis signis quoque cum frigiditate, sicut putant, exitialis humiditas, etiam non qualis sit aeris signis, qualisque in Iove, Venere et planetis aerea, hoc est vitalis atque prolifica, sed aquatica fluxaque dominetur. BVDAEVS Erasmus ep 583 (1517) Posthac vt spero, marcescente corpore animus in dies vegetior et viuidior fiet, utrunque autem simul ex aequo prolificum esse nequit. GRYNAEVS-S Morus ep 196 (1534) illud tacitum, coelum inter terramque connubium prolificum, vnde velut inexhausto fonte omnis rerum copia manet. HESSVS op farr I fol.72r Dicite prolificae felicia nomina matres. LVTHER ep 3694 (1541) Consoletur te et uxorem tuam, optimam matronam et prolificam matrem, ipse Dominus. FRISCHLIN epic p.406 Nec minus uxorem divino Caesare natam | Prolificam invenit. CHYTRAEVS-N delitiae Germ II p.359 quando parentibus istam | Prolificam vim concessit Deus optimus. BARLAEVS poem I p.721 (360) [...] jam tum seu sidere tactus, | Seu mala prolificas hebetassent fascina partes, | Nulla Cupidineis reddebat gaudia votis. BACON serm fid 33 Pecudes et aves delige eas quae a morbis praecipue immunes sunt et prae caeteris prolificae.
Lexicographica: TLL 0; MLWa, ALD

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, prolificus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.04.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.