reiectamentum
reiectamentum, -i, n. – Abfall: – 1) allgemein: ERASMVS ad 4,10,30 (1536) (tit Purus putus) unde et vites putare dicunt et rejectamenta nucum aut similium rerum dicuntur putamina. JONSTON pisc p.8 marinis reiectamentis vescitur. – 2) theol.: BRVNFELS Hutten ep 334 p.339 (1524) cum ... Paulus conviciis afficiebatur, excrementum erat huius mundi et omnium reiectamentum. LVTHER op 31,2 p.139 nisi reiectamenta et peripsema sunt et tocius mundi opprobrium. BVCER in evang p.275 Quasi diceret: quantumlibet mundo odio futuri sitis, atque omnium reiectamentum habendi. ERASMVS in nov test p.709 Christus se vermem dicit et non hominem, opprobrium et reiectamentum plebis. FARELLVS Calvin ep 3462. (1561) ut reiectamenta mundi habitos, quos detestatur, odit pessime ac crudeliter persequitur et insectatur orbis. VERMIGLI loc p.581 Haec inquit, si conferantur ad iustitiam veram, quae est per fidem Christi, damna arbitror, reiectamenta et stercora. ESTIVS in ep Paul II p.93 et arbitror vt stercora. Graeca maiorem adhuc contemptum sonat, et arbitror esse stercorae. Consonat Augustini et Ambrosiani lectio. Nonnulli Graecam vocem σκυβαλα quisquilias interpretati sunt. ... Alii vertunt reiectamenta, quod ferè idem valet.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, reiectamentum, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.02.09 28.01.23

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.