gratitudo, -inis, f.
Dankbarkeit: PETRARCA fam 21,2,8 Pro tali munere preter nudam gratitudinem quid referam non habeo. SALVTATI ep 6,23 (1390) moneo tamen quod, ubi ratio gratitudinis et debiti non astringit, in beneficiis collocandis non dilectionis magnitudini, sed potius indigentie consulas. GVARINO ep 27 (1415) Novi enim gratitudinem animi tui et erga Manuelem benivolentiam. FILELFO-F Xenophon Ages praef cum summam iusticiam, ... comitatem, gratitudinem, pietatem ac omnis denique uirtutum coetus in Agesilao floruisse perspexerit. POGGIO ep II 6,7 (1436) rem vero admodum tenuem gratitudo animi magnam facit. BESSARION ep p.523 (1463) En gratitudo Rhodiensium erga summum pontificem. PONTANO princ 36 Devinciet autem illorum animos ac imprimis fidos faciet liberalitas gratitudini coniuncta. WIMPFELING ep 14 (1488) ut commodato accipiat partes quasdam dictionarii, quas apud vos repositas esse novit; qua fide quave gratitudine reddendas tu, qui virum nosti, facile conicere potes. ZAMBERTI dol 2166 Istaec gratitudo? | Filium tibi seruaui, at tu exilium mihi apparas? LVTHER op 5 p.85 Ita et hic se exauditum, se dormivisse, se susceptum, percussos inimicos, ... decantat affectu gratitudine et laetitia plenissimo. MELANCHTHON ep 323 (1525) velim tibi specimen mittere gratitudinis nostrae. GIOVIO op VI p.86 qui suffragiorum et totius comitialis operae gratiam liberali animi gratitudine esset relaturus. VIVES conscr 21 nam petentis gratitudo vehementer elicit dantis benignitatem. CANISIVS Nadal ep II app 25 (1563) cui hoc imprimis collegium, praeter alia, perpetuam referat gratitudinem animi. CASAVBON-M ep p.20 (1660) Sed ut ad literas tuas redeam; nimiā te tum amoris, tum gratitudinis exuperantiā peccare dicebam.
![]() Lexicographica: TLL (1x, ACT. Polycarp. incert.);
LATHAM, HVGVTIO
|