sphaericitas, sphericitas
sphaericitas, -atis, f. – Wölbung, runde Form: CVSA ignor 2,12 Terra etiam ista non est sphaerica, ut quidam dixerant, licet tendat ad sphaericitatem. MITHRIDATES-F Giqatilla punct 9 (1486/92) Et omnino cognitio huius segul est ab idiomate higul id est sphericitatis, sic etiam sphera dicitur segalgal. Prout dicunt sapientes nostri quod omnes orientales habent capita segalgalim id est spherica vel rotunda. ... Et omnino sive ex administratione quod est segul, sive ex dispositione et forme seu ordine punctorum qui sunt circulares et spherici ut sphera sive ex secreto numeri sui qui substinet, intencio continencie eius que est sphericitas in eo declaratur. BRVNO acrot p.167 hanc sphaericitatem astris convenientem non esse exactam geometrice, seu ad matheseos normam, sed iuxta physicis corporibus convenientes differentias. GALILEI nunc fol.7v Lunae superficiem, non perpolitam, aequabilem, exactissimaeque sphaericitatis existere. BORELLI mot p.346 (1670) perturbata eiusdem guttae rotunditate, scilicèt exporrecta aliqua mammilla ex eodem fluido guttam componente, non posset pristinam sphericitatem denuò acquirere.
Lexicographica: GEORGES 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, sphaericitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.02.09 22.09.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.