conformatiuus, -a, -um
CVSA
idiota 4 Videris ex multa mentis tuae plenitudine dicere velle mentem infinitam esse vim formativam absolutam, sic mentem finitam vim conformativam seu

configurativam. MEISNER
phil I p.987 Triplex vulgò statuitur veritas, Obiectiva, Conformativa, et Signativa, inter quae talis datur ordo, ut posterius semper imago prioris, et ideò verum sit, quia prius illud, cuius imago et repraesentatio dicitur, verum est. FROMONDVS
phil Christ p.502 Non malè igitur Vallesius istam irradiationem spiritibus impressam comparat illuminationi solis, qua lumine per medium sparso, terram calefacit, et mediante calore, unà cum virtute conformativa, quam invenit in semine, hordeum, aut triticum conformat et gignit. CALOV
phil p.338 Veritas alia est obiectiva s. rei, alia conformativa s. animi; alia significativa s. signi.