admiralius, -i,
m.
Admiral:
admiralius, -i,
m.: BENVENVTO
comm Dante purg 30,58-66 dicit quod visa est sibi quasi quidam admiralius magnae classis, qui discurrens per navigia confortat bene agentes, pigros vero et tardantes dure increpat. ACTA
parl II p.238 (
1601) Comes Notingham, Admiralius et Senescalius. MAGRI
hierolex p.31
amiras vox arabica Amir. Dominatorem significat, et Amiraeus, id est, Praetor. ... Hodie tamen titulum (titulus
ed.) mir pro Duce et Principe usurpant Arabes; inde latine Admiratus. Amiratus. Admiralius, et Italice Amiraglio. Hispanice Almirante dicitur.
saepe.

admiralis, -is,
m.: CLVVERVS
hist p.710 Regni vicario, Marescallo, Admirali, Cancellario, Thesaurario, Quinqueviris, regni cura, tutelaque principis pupillae mandata.

almirallus, -i,
m.: CRVSENIVS
mon III 69
conventus transiitque ad nostrates an. 1500 favore D. Friderici Enriquez, Castellae Almiralli, a quo extructus fuerat an. 1491.

almiralius, -i,
m.: RIBADENEIRA
princ sig.+3
v Serenissimae Maiestati Vestrae addictissimus Franciscus de Mendoza Almiralius Aragoniae.

admiraldus, -i,
m.: STELLA-IM
ep Turc p.194, Iacobum Gabanneum, Admiraldum Galliae, vt vocant, illiusque exercitum, ita infestarunt, vt obsidionem soluere fuerint coacti.

ameralius, -i,
m.: CONTZEN
pol p.782 Ameralius (Ameralius vel Admiralius
in mg.)
ἀμηράλιος ἡγεῖται, inquit Codinus,
τοῦ στόλου παντὸς, imperat toti classi.

amiralius, -i,
m.: PEXENFELDER
appar p.836 Navis, qua Archithalassus seu Praefectus rei maritimae, vulgo Amiralius seu

Almirachius vehitur, Praetoria dicitur.