constitutrix
constitutrix, -icis – die aufstellt, zusammenfügt: PONTANO Aegidius p.572 (1501) in verbo illo Dei inesse simul et materiam et formam? ac materiam quidem, quoniam eandem hanc ipse posset sumministrare ... , formam vero illam rerum constitutricem, quoniam sapientiae ipsius munus hoc esset proprium. VALERIANVS hierogl p.564 (1556) Chrysippum ... audiant ita dicentem, "Fatum esse potentiam spiritalem, certa quadam ratione universi constitutricem". ZABARELLA-I nat p.596 (1589) Si vero eadem ut elementa mistorum accipiantur, eaedem sunt ipsorum elementorum constitutrices formae, quia sine his corpora illa non essent elementa mistorum. WERDENHAGEN introd p.92 (1632) Est anterior, sive prima pars Systematis Politici, quae et Constitutrix aut Constitutiva dicitur, ac docet quomodo populus sive Communitas Societatis humanae solidam suam ... fundationem ... acquirat. BISSELIVS vern p.47 (1640) (tit) Elegia xvi. Historica. Alauda Volucris, Coloniae Atticae constitutrix. GROTIVS-H imper p.8 (1647) ars ipsa regnandi ... eidem Platoni dicitur ἐπιστατικὴ, hoc est constitutrix esse artium omnium. LEIBNIZ ep II-1 18 p.60 (1670) Pleraeque enim leges, etiam quae praeter naturalem rationem aliquid continent, corollaria sunt potius juris constituti, quam constitutrices novi.
Lexicographica: TLL 0; ma.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, constitutrix, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.06.08 31.10.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.