commendator
commendator, -ris, m. – Kommandant: VALLA-L gesta 1,5,3 Garsiam Fernandum secundum a magistro, quem magnum commendatorem vocant, cum maxima copiarum parte premittit. WIMPFELING ep 277 (1511) Quae de abbatibus scripsit, cur non etiam de prioribus, de guardianis, de commendatoribus ab eo, quem affectio non seducit, intelligi possunt? ERASMVS ep 1016 (1519) huius humanissimi Commendatoris praeter spem oblata commoditas effecit vt vel salutatrice epistola declararem animum tui memorem. == ep 2879 (1533) Scripsi ante paucos dies per Cesaris oratorem, commendatorem quendam, uirum ut apparet candidum nostrique studiosum. PETRVS MARTYR orb nov 2,6,19 Ancisus, vero, praetor eiectus, secundiore fortuna, terras easdem peragravit; se optatos ventos inter ea littora offendisse mihi assensus est in curia et ab incolis Cubae se fuisse benigne susceptum iactitavit, sed in cacichi cuiusdam praecipue dominatu, cui nomen est Commendatori. ZWINGLI op I fol.289v (1524) Alium enim ex illorum numero Cardinalitia dignitate ornaverunt: alium ad Episcopatus honores evexerunt: alios rursus Abbates, Commendatores, Praepositos, Administratores vel Coadiutores constituere. HERBERSTEIN Moscov p.115 Huius provinciae Princeps, fratres ordinis, quorum primi Commendatores vocantur, item proceres et cives, Germani fere omnes sunt. LANGVET ep ad Sydnaeum p.44 (1574) Puto iam ad vos peruenisse famam pugnae naualis, qua victi sunt Hispani a Geusis. Commendator expertus est, quantumuis magnam sapientiam multitudine stultorum obrui posse. ARCHIV Tovazzi 71 (1603) magnificus dominus Claudius Rochabruna, tamquam Commendator Commendae Sanctae Mariae Ellisabetae de Tridento, per tactum manus, et pro una libra piperis integri pro bona intratica renovavit investituram locationis perpetualis ser Petro filio.
Lexicographica: TLL commendator 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, commendator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.03.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.