paedotriba, -ae, m.
1) Sklave für die Massage: POGGIO ep I 62 (1425) Eone es ferox, ut Terentianus noster ait, quia habes imperium in pedotrivas, qui tibi obsequuntur, neque verbum hiscere audent preter prescriptum. POLIZIANO panep p.470 Post hos et ipsi corporis agentes curam, tonsores, balneatores, pilicrepi, alipili, mediastini, mangones, aliptae seu pedotribae. 2) Elementarschullehrer: PEROTTI ccopiae 28,34 paedotriba siue paedotribes, literarii ludi praeceptor. BEBEL-H Hummelberg-M ep p.44-5 H. (1512) Est item apud nos Brassicanus ..., qui se paedotribam scripsit, quasi puerorum exercitatorem, quod Georgius Simler ... conatus est vellicare, ut videre potes, quid sit paedotriba pueri tritor a παίς παιδός, quod puerum significat | et τρίβω id est frico vel tero. Ego vero non a τρίβω sed a τριβή quod exercitium et studium significat deduci existimo, propterea quod paedotribae teste Aristotele in octavo politicorum et Platone in Grorgia sint magistri olim habiti gymnasiorum. BVDAEVS Erasmus ep 583 (1517) Mihi enim tute videre omneis huius palestrae numeros ita tenere vt sub paedotriba non poenitendo didicisse te existimare debeam.
Lexicographica: (zu 2) TLL 0
|