gubernatorius, -a, -um
die Führung betreffend, leitend: FICINO
Dionys div nom 5,16,5 in anima quoque vires corporis totius singulatim gubernatorie uniformiter continentur (
gr.
προνοητικαὶ ...
δυνάμεις). ==
Plotin enn 4,3,21 Sicut ars instrumentis inest, velut in gubernaculo, si forte esset gubernaculum animatum, adeo ut gubernatoria virtus intus sit artificiose movens (
gr.
ὥστε κυβερνητικὴν εἶναι ἔνδον τὴν κινοῦσαν). SEPVLVEDA
orb nov 5,13,4 ex capsula gubernatoria, qua stilus ferreus magnete attritus continetur.

subst.,
gubernatoria, -ae,
f.,
Steuerkunst: FICINO
comm Phileb p.121 In quacumque vero arte et studio ut rerum pro desiderio potiamur scientia praestat: scientia militaris victoriae, gubernatoria portus, medicina sanitatis consecutionem. ==
Plato Theages 123b7 si cuperes eam
sapientiam qua homines navigia gubernant et ego te rogarem, quanam ... sapientia indigens patri succenses, ..., quamnam esse responderes? Nonne gubernatoriam? (
gr.
κυβερνητικήν). BVCER
in Rom p.28 Haec velut regina omnibus aliis philosophiae partibus praeit et imperat, ita ut ... gubernatoria iis, quae commodam efficiunt navigationem. CASELIVS-I
opera I p.58 hic quoque cum gubernatore, haec cum gubernatoria recte comparatur. MASTRICHT
theol p.199 iustitia gubernatoria, quā cuncta, tam exactè ad naturam et ingenium suum, dirigit, cuilibet suum tribuendo.