limbus, -i, m.
Vorhölle: 1) limbus patrum, die Vorhölle, in der sich Persönlichkeiten aus dem Alten Testament und der antiken Geisteswelt befunden haben (s. auch unter 2): SERRAVALLE comm Dante inf 4,58-58 Christus etiam extraxit Abraham de Limbo, ... Israel cum patre suo ... et cum Rachele. FICINO ep 5,47 (1479) Plato atque similes alii Dei unius cultores ... inferos deuitabant, superna uero sine superni Christi gratia mereri non poterant, quamobrem in mediam quandam regionem perferebantur, ubi in ipso lymbo de Messiae aduentu siue per Prophetas, qui ibidem similiter seruabantur, siue per angelos certissimi reddebantur. BVCER in evang p.512 Quae ergo Theologi superioris seculi de limbo Patrum, et reali descensu illo Christi, quo etiam ad locum damnatorum et purgatorium accesserit, disputarunt, non sunt. CHEMNITZ exam III p.77 Ingolstadienses infernum, purgatorium, circulum infantum non baptizatorum, et limbum Patrum ita distinguunt, ut ignis tartareus inferne in terrae meditullio exaestuans torqueat damnatos, deinde supernè exudans, in secundo circulo purget fideles, postea forsan fumus eius in tertio circulo infestet infantes, postremo eius calore et forsan luce limbus Patrum in quarto circulo calefiat et illustretur sicut sit in vaporariis.
![]() Lexicographica: TLL limbus 0
|