chiaus(s)(i)us (tzausius, zaus(ch)ius), -i,
m.
Bote, Agent: ARCHIV
Transilvan p.193 (
1553) iam autem advenit in prenominatam nostram provintiam Transilvanensem quidam Chiaussius magnitudinis vestrae,
i. sultani, Seuan aga vocatus, ab eadem cum fidelibus nostris

regnicolis eiusdem provintiae de pace tractandi gratia expeditus. ==
ibid. cum Chiaussius ille talia retullerit neque tamen ullam commissionem vel facultatem de reliquis pacis conditionibus tractandi ... habuerit. ==
ibid. p.198 (
1553) quia vestre Invictissimae Cesareae Maiestatis fideles legatos ac chiaussos nunquam permittunt coram produci et venire. BVSBECQ
ep Turc 1 p.13 Budam venienti pauci Turcae ex eo genere, quod Chiausos vocant, obviam fuerunt. hi vicem accensorum appartorumque implent, et mandata pleraque omnia seu principis Turcarum seu Bassarum ferunt. ==
ep Turc 3 p.116 Cum vero me taederet inclusionis in eodem deuersorio. ago cum meo Chiauso - genus id est ... multiplicis apud Turcas offici, quod etiam ad oratorum custodiam extenditur -, vt mihi liceret aere meo domum conducere. ==
ep Turc 3 p.118 familia è vestibulo cum Chiauso et Gianizaris praetereuntem
sultanum salutat vel resalutat verius. CAMERARIVS-Ph
medit I p.381 Cosacorum dux ... urgente Zausio vel legato Turcico ... capite plexus est. THVANVS-IA
hist IV p.273 cubicularios, Zaüsios vulgo vocant, partim caedit, partim vulneribus conficit. ADAM
vitae IV p.816 Deficiens a religione priore, ... praeeunte Zauschio haec pronunciare jubetur ... . MAGRI
hierolex p.645 Ex hoc vocabulo derivatur nomen Tzausius, quod apud Turcas Chiaus vulgariter nuncupatur; est enim apud eos cursoris, sive mandatarii officium.