circumcursatio
circumcursatio, -onis, f. – 1) das Herumlaufen, Herumziehen: FILELFO-F ep 15,11 (1459) Novi enim hominum consuetudinem in istiusmodi scholis, quanta circumcursatio sit, quantae amicorum preces ad auditores allicendos. HVTTEN op IV p.213 (1520) Adeo multa sunt quae animas hominum perimunt, nisi Romae fiat confessio, quasi vero ... ubi peccet quis, ibi pro commisso impetrare veniam non possit, atque ista necessaria sit circumcursatio, aut locus praestet hoc, non sua cuique conscientia. CASAVBON-I ep I p.211 (1607) Hinc illa id genus hominum extra Provinciam suam circumcursatio, et Legatorum missitatio. BACON redarg III p.566 itaque non haesitabo apud vos dicere, me locum Platoni et Aristoteli tribuere inter sophistas, sed tanquam ordinis emendati et reformati. Eandem enim rem prorsus video: Aberat fortasse loci mutatio et circumcursatio, et mercedis indignitas, et inepta ostentatio; ... sed aderant schola, auditor, secta. – 2) öffentl. Aufzug: HOLDSWORTH praelect p.717 vix quisquam est qui praeterea nescire queat: aut Bacchanalia quae indè à Natalibus ad initium Quadragesimae ab iis celebrantur, aut in trium Regum vigilia immanem eorum licentiam, aut tribus primis Quinquagesimae diebus solennem et publicam insaniam, aut aliorum Festorum circumcursationes plusquam Ethnicas, de quibus in Fastis Mantuanus conqueritur.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, circumcursatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.08.06 24.01.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.