ampul(l)ositas, -atis,
f.
Aufgeblasenheit: RABENSTEIN-I
disp p.6 Consilio inito tu pro tua consuetudine pre aliis concionandi provinciam es ingressus; ea quoque supradicta contra Georgium tunc regem cum non mediocri ampulositate adducta sunt. PONTANO
serm 3,13,6 Videbuntur autem hi ipsi duplici fortasse appellatione usurpandi: alterique petulantes, alteri vero

ampullosi, ut petulantes magis declinent ad oscenitatem atque intemperantiam, ampullosi ad maledicentiam ac detractionem, quorum dicta vetusti ampullas nominarunt. Erit autem alterius habitus petulantia, alterius nomen ampullositas. MARRACCI
refut praef 5 Vbi enim uniuersi meridiana luce clarius uiderint nullum in eo ordinem, nullam rerum syntaxin, nullam ueram elegantiam, inanem tantum quandam ampullositatem uerborum ad prurientium aurium titillationem, praesertim in rhythmica illa uersuum terminatione seu cadentia.