nepoto, nepotor
nepoto(r), -are o. -ari – schwelgen: – 1) act.: PEROTTI ccopiae 68,2 Vnde nepotare luxuriare est et nepotatus uitae luxuries et neptus impurus. PIRCKHEIMER pod p.121 Difficile est hominem frugi esse, qui in tota vita nil nisi nepotare consuevit. – 2) depon. (und gerund.): BISSELIVS aest p.73 Degener, ut mores, ita res, evertit avitas: | Neve parum foedus pergeret esse nepos; | Prata nepotando, potando iugera mersit | Omnia: quae patrius nuper arārat equus. == aest p.411 Apitius ... Gulonum omnium exemplar olim Romae, qui etiam Librum de Gula scripsit, et, cum pleraque nepotando absumpsisset, venenum sumpsit. BIDERMANN theat II p.91 Hic, uti sensim nepotari insuevit, ita mox nomina facere et post aurum unde unde conquirere, quo fidem apud creditores liberaret. PEXENFELDER appar p.773 qui comessando, nepotando, heluando, graecando, congraecando, pergraecando, abliguriunt, disperdunt, dissipant.
Lexicographica: GEORGES (nur depon.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, nepoto, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.05.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.