hylegium, -i, n., hylegius, -i, m.
bestimmendes Moment, auslösender Faktor: PICO-G adv astrol 2,7 Tum aphetas, hoc est dimissores, ipsos constituit qui ex illis locis, quasi carceribus, suo, ut ita dixerim, afflatu vitae impetum largiantur, quos esse vult Solem, Lunam, Horoscopum, Partem Fortunae et praedominantes in illis locis erraticas stellas. Praeter hos quibus hylegii omnes numerantur, nullum alium facit annorum distributorem. == ibid. Pugnare autem ita eum dicit, quod octavum locum inter hylegia non enumerat, quia Horoscopum non respiciat, ibid. Ptolemaeus inter hylegia planetas ponit in reliquis locis hylegialibus dominantes. PERISAVLI stult 2,476 Dum reperire studes quae stella horoscopet et quae | Sit domina, aut quaenam fuerint hylegia. AGRIPPA occ 3,26 Sunt etiam Arabes plerique et nonnulli Hebraei, qui ex quinque hylegiorum locis nomen genii requirunt et, facientes proiectionem semper ab initio Arietis et literis inventis iuxta hylegiorum ordinem apud astrologos cognitum in ordinem redactis coniunctisque, nomen constituunt genii boni; mali autem genii nomen eliciunt ex locis hylegiis oppositis, facta proiectione ab ultimo gradu Piscium contra signorum ordinem. Alii vero non loca hylegiorum, sed loca almutez super quinque hylegiis accipiunt, facientes proiectionem ab horoscopo.
![]() Lexicographica: TLL 0
|