prouulgo, -are, -aui, -atum
bekanntmachen, verbreiten: SAVONAROLA-H ver proph p.24 ita in Scripturis quaedam adeo expressa et quotidie provulgata sunt, ut fidelis quicumque est, ea indubitanter asserat et credat. ERASMVS matrim p.386 Idem ille post diluuium mortalium generi reconciliatus hanc primam legem prouulgasse legitur, non uti celibatum amplecterentur, sed ut crescerent. == ad 1,9,25 Gellius igitur ...: Quale est, inquit, prouulgatum illud, quo Protagoram sophistarum acerrimum usum esse ferunt aduersus Euathlum discipulum suum (GELL. 5,10,3, aber pervolgatum). MORVS utop II p.240 ita quod ante videbatur iniustum, optime de republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti depravatum etiam fecerunt, tum provulgata lege iustitiam. BIDERMANN theat II p.361 Sed nondum ea sunt tempora, ut omnia provulgemus.
![]() Lexicographica: GEORGES
|