impromiscuus
impromiscuus, -a, -um – 1) rein, unvermischt: BARBARO-H min. ep 16 (I 24) gratias ... singulares ... et impromiscuas (v. uulgarius). == ep 21 (I 31) nobilitatem ... egregiam illam et impromiscuam animi tui. == Gilbertus princ 2,24 p.1261B si actio principium quidem ipsa perhibeatur sincerum et impromiscuum, passio promiscuum (cf. LIBER sex princ. etsi actus quidem primordiale principium sit, pati vero permixtum). == Gilbertus princ 6,65 p.1266C An contraria pallori candor et nigritia non sunt? Quando pallor et caeteri colores intermedii consistere non possunt impromiscui, sed ex nigritia candoreque temperantur omnes et confunduntur (cf. LIBER sex princ. non est autem pallidum ad nigrum vel album contrarium; etenim cum utroque in eodem est; pallidum enim et colores reliqui ex albo et nigro conficiuntur). PICO-G heptaplus p.182 ut non uno dumtaxat sed septemplici sensu, a capite semper novum opus exorsi, perpetuae et impromiscuae expositionis ordine totam hanc mundi creationem, nihil usi priorum operum, interpretemur. FACINVS carm 2,13 Insolitae hoc dotes, hoc impromiscua uirtus. – 2) unterschiedslos, allgemein: ARNISAEVS rep (Index) Germanorum primos Imperatores hereditaria lege successisse. ... Imperatorum successionem primum devenisse inpromiscuam Electionem.
Lexicographica: TLL 0 (impromiscus 2x, sed var. l. -uum ap. GELL.1,7,6)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, impromiscuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 18.12.03 01.09.05 03.06.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.