Kalendarium, calendarium
Kalendarium, -i, n. – 1) Schuldbuch PETRARCA secr 2,42 quid superest igitur nisi ut in die mortis, que forte iam iuxta est et profecto procul esse non potest, aurum sitiens kalendario semivivus incumbas? PEROTTI ccopiae 6,73 quoniam nomina eorum, qui usuras soluturi erant, in Kalendario feneratoris scribebantur. ALSTED Bruno artif peror praef p.328 nam non scribo amicos in aliquo catalogo, quod quidam faciunt, neque beneficia in kalendarium refero, sed et illos et ista in cordis intimo scribo an sculpo recessu (aus SEN. benef. 1,2,3). – 2) erweitert, Kalender (d.h. chronologisches Verzeichnis nicht nur von Schulden, sondern auch anderer Informationen): PEROTTI ccopiae 10,39 A Kalendis Kalendarium dictum est libellus in quo quid singulis cuiusque mensis diebus gestum, accommodatum, mutuatum, locatum sit scribitur; item dies festi profesti que et feriae notantur. GIRALDI-LG hist 1 p.36 scribit Plinius de Viris illustribus, quod Fabius Rutilianus primus instituit, uti equites Romani Idibus quintilibus ab aede Honoris equis insidentes in Capitolium transirent: id quod et in Kalendario nostro ex aliis auctoribus annotaui.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Kalendarium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.11.03

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.