lucubratio, -onis,
f.
Werk: VALLA-L
in Bart 8,1 Habes meam, Candide, lucubrationem. Nam superiore nocte quod ad te scripturus eram cogitatione comprehenderam, hac vero stilo prosecutus sum quod cogitaram, sed iam pene defessus sum et bona pars noctis effluxit. SETTIMVLEIO
ep ex Castro 35 p.278 (
1467) Tu uero, cui nihil ad summam eruditionem deest, non modo non supprimis, uerum etiam lacessis et prouocas alios ad trutinandas lucubrationes tuas, quibus nihil est trutinantius, nihil absolutius. PEROTTI
ep Guarnerio p.89 (
1470) 'Nostri', inquit, hoc est Latini qui in antiquitatibus et exemplis et artibus rudiores sunt quam Graeci, magis faceta inscriptione utentes, 'Lucubrationem dicunt', quasi opus nocte ad lucernam elaboratum. BESSARION
ep 74 p.559 (
1471) Itaque hoc nuntio et laetati sumus et

humanitati vestrae agimus gratias, qui lucubrationem nostram tanti feceritis, ut putaveritis dignam, quae apud multos esset. CALDERINI
Iuv praef in

recognitione Plinii quem ducentis et .lxx
v. locis ab eo deprauatum fuisse altera in lucubratione facile (facille
Brescia 1475) coniicimus. ANTIQVARIVS
Poliziano ep 3,18,1 (
1489) quicunque sugillare aliquid ex istis lucubrationibus tuis tentaverit. BADIVS
Bostius ep 33 (
1498) Cum etenim forte fortuna unum duntaxat exemplar eius tam optimae lucubrationis huc allatum comperirem. BEBEL-H
brev expos sig. ei
r Quare, patrone obseruantissime, suscipias laeta fronte has nostras

commentatiunculas et tumultuarias lucubrationes. PICO-GF
Lefevre praef 129 p.417 (
1520)) quod ex Philesio

auditore tuo rescivi olim te nostris lucubrationibus delectari. ERASMVS
Cic p.611 Ciceronianus non erit, in cuius libris uel una

dictiuncula reperiatur, quam non possit in Ciceronis lucubrationibus ostendere. STOMIVS
carm Hofh sig.a1
v Eas
ingenii vires ... non alibi certius, quam ex foetu, hoc est lucubrationibus, aut discipulorum profectu etiam agnoscas. LATINIVS
ep p.106 (
1557) Accepi ... litteras una cum libello et epistola Andreae Patricij ...; eius generis lucubrationes ... Episcopo Cracouiense dignissimas ... iudico. SERARIVS
ep syll I p.607 (
1594) Tua, quam e Francofurtensi Mercatu

peravide jam exspecto, de Cruce lucubratio.