frigidiuscule
frigidiuscule, adv. – mit geringem Eifer, ziemlich uninteressiert: CAMPANO-GA vita Braccii p.90 Ultimum erat genus quorum maiores nobilitatem secuti, quod aut frigidiuscule factionibus studuissent, aut, affinium et propinquorum ope freti, in exilium eiecti non essent. AEGIDIVS VITERB fam 185 I p.315 (1506) Si quid me amas, ... excipe humanissime eum, non frigidiuscule. RHENANVS ep 1 (1507) Ita frigidiuscule divina amant, quae tamen vel maxime amare oportet. POLANCO vita Loyolae I p.180 quod frigidiuscule Concilii negotia procederent. BRVNO lamp ven p.6 qui ... ut aliquanto plus sapere videantur, ... nasum propemodum intorquentes eadem frigidiuscule commendent. WOWERVS ep 15 (1597) quod si frigidiuscule aut non satis ex voto me te tractasse sentias, non naturae meae sed tempori imputes.
Lexicographica: TLL (1x, GELL.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, frigidiuscule, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.06.21

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.